- PISO
- I.PISOAquitanus, de quo Caes. l. 4. Bell. Gall. 12.II.PISOConsul cum Iuliano, annô Imperii Marci, et vitae Commodi XV. quibus Consulib. hic in omnia Collegia Sacerdoralia Sacerdos assumptus est, XIII. Calendas Invictas, apud Lampridium in Vita eius, c. 12. Item, Macriani Dux, ab hoc ad interficiendum Valentem missus, ubi eum providum futurorum imperare, cognovit, in Thessaliam concessit, atque illic paucis sibi consentientibus sumpsit Imperium, Thessalicusque appellatus, interemptus est: vir summae sanctitatis et temporibus suis Frugi dictus, et qui ex illa Pisonum familia ducere originem diceretur, cui se nobilitandi causa Cicero sociaverat, (cum scil. Tulliam filiam despondit C. Pisoni L. F. Frugi) Hic omnibus Principibus acceptissimus fuit. Ipse Valens cognomine Superior (inter XXX. Tyrannos XIX.) qui ad eum percussores misisse perhibetur, dixisse fertur, non sibi apud Deos Inferos constare rationem, quod, quamvis hostem suum, Pisonem tamen iussisset occidi, virum cui similem Romana Resp. tunc non haberet. Ei Senatus, quum nuntiatum esset, Pisonem a Valente interemptum, ipsum que mox Valentem a suis occisum, divinos honores, statuam inter triumphales et currus quadriiugos decrevit. Quae omnia facta sub Gallieno et Valeriano Imperatorib. et Salonino Gallieni fil. Trebellius Pollio in Triginta Tyrannis, c. 21.III.PISOcui quidam Publii, quidam Lucii praenomen tribuunt, cum dictus sit M, Piso, consul cum M. Messala anno Urb. Cond. 693. Fuit hic orator ille, qui Cicerone natu maior et trium falis, bienniô-tamen serius co nsulatum assecutus est. De quo vide Ciceronem in Bruto et Asconium Pedianum in Oration. contra L. Pisonem. Vide infra.IV.PISOpraenomine Caius, Calpurniô genere ortus ac multas insignesque familias paternâ nobilitate complexus, facundus, largitor adversus amicos, ignotis quoque comi sermone et congressu: Corpore procerô, decorâ facie. Sed haud moribus gravis, voluptatibusque deditus coniurationem adversus Neronem coeptavit, Siliô Nervâ et Atticô Vestino Consulib. Tacit. l. 15. Annal. c. 48.V.PISOpraenomine Lucius, citerioris Hispaniae Praetor, quem Corneliô Cossô, Afiniô Agrippâ Consulib. quidam agrestis, nationis Termestinae, pace incuriosum, ex improviso, in itinere adortus, unô vulnere in mortem adfecit: ac pernicitate equi profugus, postquam saltuosos locos attigerat, dimissô equô, per derupta et avia sequentes frustratus, neque diu fefellit, nam prehensô ductôque per proximos pagos equô, cuius foret cognitum, et repertus cum tormentis edere conscios adigeretur; voce magnâ, sermone patriô, frustra se interrogari, clamitavit, adsisterent socii ac spectarent: nullam vim tantam doloris fore, ut veritatem eliceret, idemque cum postero ad quaestionem retraheretur, eô nisu proripuit se custodibus saxoque caput adflixit, ut statim exanimaretur. Sed Piso Termestinorum dolô caesus habetur; qui pecunias e publico interceptas, acrius, quam ut tolerarent barbari, cogebat, Tacit. l. 4. Annal. c. 45.VI.PISOpraenomine Lucius, consularis, cum aliis duobus vectigalibus publicis a Nerone praepositus, Tacit. l. 15. Annal. c. 18. iussu Muciani interfectus in Africa, Hist. l. 4. c. 48. 49.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.